Liber Paralipomenon Primus*

Caput 26: Versus 30

Israeli trans Jordanem contra occidentem,etc. Israelitae qui trans Jordanem possessionem acceperunt, significant eos, qui mediocritate contenti, arcem virtutum, turbulentiam hujus saeculi transcendendo, non appetunt, sed tamen mandata Dei opere exercere non negligunt. Quia vero nemo haec agit nisi dono Dei, is praepositus dicitur esse Asabias, id estfaciente domino,ut dicant cum propheta:Omnia opera nostra operatus es in nobisPsal. 26..
(* Traductions européennes)